monumenta.ch > Augustinus > 13
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 5, XII <<<     >>> XIV

Caput XIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Quam ob rem cum diu fuissent regna Orientis inlustria, voluit Deus et Occidentale fieri, quod tempore esset posterius, sed imperii latitudine et magnitudine inlustrius, idque talibus potissimum concessit hominibus ad domanda gravia mala multarum gentium, qui causa honoris laudis et gloriae consuluerunt patriae, in qua ipsam gloriam requirebant, salutemque eius saluti suae praeponere non dubitaverunt, pro isto uno vitio, id est amore laudis, pecuniae cupiditatem et multa alia vitia conprimentes.
2 Nam sanius videt, qui et amorem laudis vitium esse cognoscit, quod nec poetam fugit Horatium, qui ait:
Laudis amore tumes: sunt certa piacula, quae te
Ter pure lecto poterunt recreare libello.
Idemque in carmine lyrico ad reprimendam dominandi libidinem ita cecinit:
Latius regnes avidum domando
Spiritum. quam si Libyam remotis
Gradibus iungas et uterque Poenus
Serviat uni.
Verum tamen qui libidines turpiores fide pietatis impetrato Spiritu sancto et amore intellegibilis pulchritudinis non refrenant, melius saltem cupiditate humanae laudis et gloriae non quidem iam sancti, sed minus turpes sunt.
3 Etiam Tullius hinc dissimulare non potuit in eisdem libris quos de re publica scripsit, ubi loquitur de instituendo principe civitatis, quem dicit alendum esse gloria, et consequenter commemorat maiores suos multa mira atque praeclara gloriae cupiditate fecisse.
4 Huic igitur vitio non solum non resistebant, verum etiam id excitandum et accendendum esse censebant, putantes hoc utile esse rei publicae. Quamquam nec in ipsis philosophiae libris Tullius ab hac peste dissimulet, ubi eam luce clarius confitetur.
5 Cum enim de studiis talibus loqueretur, quae utique sectanda sunt fine veri boni, non ventositate laudis humanae, hanc intulit universalem generalemque sententiam: "Honos alit artes, omnesque accenduntur ad studia gloria iacentque ea semper, quae apud quosque improbantur."